[152] EPISTOLA LII.

IOHANNES RAINOLDUS

IOHANNI DRUSIO.

Etsi rationes meae, V. Cl. de Tobiae angelo, non ex omni parte tibi satisfaciunt, sententiam tamen meam ex iis quae scribis ipse (expendas modo diligentius) astrui videbis. Nec enim inficiaris mendacium subesse verbis illius. Ego sum Azarias si iis significatum & persuasum voluit se vere Azariam esse, non ejus

similem. At autor te citatus [a] Augustini nomine, dicens, Celavit angelus nomen, Azarias sum, inquit, Ananiae magni filius, & quae sequuntur, docet eum voluisse vere Azariam haberi ad tempus, non perpetuo; nec temere, sed juvandi caussa. Quare si doctissimi interpretes scripturarum merito (ut mihi quidem videtur) Rebeccam fraudis arguunt, Iacobum mendacii, quod [b] is Esaum se esse dixit, quamvis hoc ad tempus tantummodo persuasum Isaaco voluit, & officii caussa: nonne ex eo sequitur, angelum qui non modo celavit suum nomen (hoc fecisset recte, ut in [e] canonicis libris) sed etiam falso tribuit sibi alienum, ad tempus, ut juvaret, officioso, quod appellant, mendacio ad tempus sese polluisse, ac propterea peccasse? De Observationibus tuis gratiam habeo. Non dubito quin habeat etiam Savilus: etsi nullas literas ab ipso acceperim, ex quo exemplar ad eum misi. Significasti D. LYDIO missurum me illi quicquid edidero. Bene factum. Ac utinam largiatur mihi DOMINUS valetudinem cum otio, & sine curis (quod tibi quoque tecum opto) ut aliquid edam mittamque. Interim praelectionem, nec editam, nec edendam, quam una tibi mitto, communem illi, quaeso, tecum esse sinas. Vale. Iun. XVIII.

[a] Serm. 226. de tempore. Reject. a Theol. Lovaniensibus in append. Serm. 65.
[b] Genes. 27. 21.
[c] Gen. 32. 29. Iud. 13. 18.